- IMMOLATA Daemonibus
- IMMOLATA Daemonibusin Conc. Aurelianensi IV. can. 15. εἰδωλόθυτα dicuntur Apost. 1. Cor. 8. ubi toto hoc capite novitios in Gentibus Christianos instruit, quomodo circa ea gerere se debeant, si forte ad convivia a Gentilibus invitarentur. Solebant enim Gentiles, qui e sacrisicio domum redibant, victimae consecratae portiunculam aliquam domesticis suis afferre, quod Aristoph. Scholiastes in Pluto docet. Sed et interdum in macellia ventum exponebant, ubi conflata ex illis pecunia Sacerdotum erat, ut est apud Augustin. l. Expos. quar. Proposit. ex Ep. ad Rom. c. 78. Unde escas istiusmodi saepe legimus a Pagavis ad manducandum Christianis Martyribus porrectas, in Actis Martyrii SS. Tarasii et Socior. apud Baron. n. 40. apud Greg. M. Dial. l. 3. c. 27. A. C. 290. Quas qui gustâsslent Christiani decem dierum paenitentiâ multantur in Paenitentiali Rom. tit. 7. c. 24. Sicomedisti de cibi Iudaeorum vel paganorum, quem ipsi sibi praeparavêrunt, decem dies paeniteas etc. Vide G. Delmenhorst. Comm. ad Minuc. Fel. Octav. ubi inter alia, Basilidem haereticum, Immolata suis permisisse, gustanda, ex Euseb. Hist. Eccl. l. 4. c. 8. adnotat C. du Fresne in Gloss. et supra in voce Idolothyia. Ratio autem immolandi haec erat. in Sacris Sacerdotes prim um precabantur: mox hostiam molâ (unde toti actioni nomen) vino, costo, ture mactabant; dein libabant, e sympulo fictili vel ligneo vinum gustantes et adstantibus propinantes. Tum victimariis s. cultrariis, popis agonibus, immolare et excoriare victim as mandabant ac excepto pateris sanguine, mortuam proscindere. Hinc exta inspiciebant, et, si litatum fuisser, postea reddebant, i. e. Diis, quod deberetur, ministris adstantibus, partiebantur, ac postremo epulabantur, carne perpetuo tostâ vel assâ, nisi ex ariete quae elixabatur: quibus peractis Graeci λαῶν ἄφεσιν denuntiabant, Rom. vero Ilicer proclamabant, eos, qui adstiterant, dimittentes. Vide Alex ab Alex. Genial. Dier. l. 4. c. 17. et infra in voce Mola it. ubi de Sacrificiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.